Shortcuts
 
sitemap
 SiteMap
shop
 Shop
books
 Books
syndication
 Print Syndication
galleries
 Galleries
Archimedes Journal
 A'Journal
e-cards
 E-cards
games
 Games
newsletter
 N'Letter
email
 E-mail

eureka!!!
corner

corner top left Symposium or Symphosii Ænigmata  
 
ENIGMA, RIDDLES

greek decoration Symphosii Scholastici Ænigmata greek decoration

SYMPHOSIUS, or SYMPOSIUS, the name given to the author of a collection of 100 riddles of uncertain date, but probably composed in the 4th or 5th century A.D. They have been attributed to Lactantius, and identified with his Symposium, but this view is not generally accepted. The riddles are written in polished Latin hexameters. They were written to form part of the entertainment at the Saturnalia.

separator

Praefatio

[Haec quoque Symphosius de carmine lusit inepto.
Sic tu, Sexte, doces; sic te deliro magistro]
Annua Saturni dum tempora festa redirent
perpetuo semper nobis sollemnia ludo,
post epulas laetas, post dulcia pocula mensae,
deliras inter vetulas puerosque loquaces,
cum streperet late madidae facundia linguae,
tum verbosa cohors studio sermonis inepti
nescio quas passim magno de nomine nugas
est mediata diu; sed frivola multa locuta est.
Nec mediocre fuit; magni certaminis instar,
ponere diverse vel solvere quaeque vicissim.
Ast ego, ne solus foede tacuisse viderer,
qui nihil adtuleram mecum quod dicere possem,
hos versus feci subito de carmine vocis.
Insanos inter sanum non esse necesse est.
Da veniam, lector, quod non sapit ebria Musa

 
 
 
 

I. Graphium

De summo planus sed non ego planus in imo
versor utrimque manu; diverso munere fungor:
altera pars revocat quidquid pars altera fecit.

II. Harundo

Dulcis amica dei, ripae vicina profundae
suave canens Musis; nigro perfusa colore,
nuntia sum linguae digitis signata magistris.

III. Anulus cum gemma

Corporis extremi non magnum pondus adhaesi.
Ingenitum dicas, ita pondere nemo gravatur;
una tamen facies plures habitura figuras.

IV. Clavis

Virtutes magnas de viribus affero parvis;
pando domos clausas, iterum sed claudo patentes;
servo domum domino, sed rursus servor ab ipso.

V. Catena

Nexa ligor ferro, multos habitura ligatos;
vincior ipsa prius, sed vincio vincta vicissim;
et solvi multos, nec sum tamen ipsa soluta.

VI. Tegula

Terra mihi corpus, vires mihi praestitit ignis;
de terra nascor; sedes est semper in alto;
et me perfundit, qui me cito deserit, umor.

VII. Fumus

Sunt mihi, sunt lacrimae, sed non est causa doloris.
Est iter ad caelum, sed me gravis inpedit aer;
et qui me genuit sine me non nascitur ipse.

VIII. Nebula

Nox ego sum facie, sed non sum nigra colore,
inque die media tenebras tamen affero mecum;
nec mihi dant stellae lucem nec Cynthia lumen.

IX. Pluvia

Ex alto venio longa delapsa ruina;
de caelo cecidi medias transmissa per auras;
sed sinus excepit, qui me simul ipse recepit.

X. Glacies

Unda fui quondam, quod me cito credo  futuram.
Nunc rigidi caeli duris connexa catenis
nec calcata pati possum nec nuda teneri.

XI. Nix

Pulvis aquae tenuis modico cum pondere lapsus,
sole madens, aestate fluens, in frigore siccus,
flumina facturus totas prius occupo terras.

XII. Flumen et piscis

Est domus in terris clara quae voce resultat;
ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes;
ambo tamen currunt hospes simul et domus una.

XIII. Navis

Longa feror velox formosae filia silvae,
innumera pariter comitum stipante caterva;
curro vias multas, vestigia nulla relinquens.

XIV. Pullus in ovo

Mira tibi referam nostrae promordia vitae:
nondum natus eram, nec eram iam matris in alvo;
iam posito partu natum me nemo videbat.

XV. Vipera

Non possum nasci, si non occidero matrem;
occidi matrem, sed me manet exitus idem;
id mea mors patitur quod iam mea fecit origo.

XVI. Tinea

Littera me pavit, nec quid sit littera novi;
in libris vixi, nec sum studiosior inde;
exedi Musas, nec adhuc tamen ipsa profeci.

XVII Aranea

Pallas me dcuit texendi nosse laborem;
nec pepli radios poscunt nec licia telae;
nulla mihi manus est, pedibus tamen omnia fiunt.

XVIII. Coclea

Porto domum mecum, semper migrare parata,
mutatoque solo non sum miserabilis exul,
sed mihi concilium de caelo nascitur ipso.

XIX. Rana

Raucisonans ego sum media vocalis in unda,
sed vox laude sonat, quasi se quoque laudet et ipsa;
cumque canam semper, nullus mea carmina laudat.

XX. Testudo

Tarda, gradu lento, specioso praedita dorso;
docta quidem studio, sed saevo prodita fato,
viva nihil dixi, quae sic modo mortua canto.

XXI. Talpa

Caeca mihi facies atris obscura tenebris;
nox est ipse dies nec sol mihi cernitur ullus;
malo tegi terra: sic me quoque nemo videbit.

XXII. Formica

Provida sum vitae, duro non pigra labore,
ipsa ferens umeris securae praemia brumae;
nec gero magna simul, sed congero multa vicissim

XXIII. Musca

Improba sum, fateor; quid enim gula turpe veretur?
Frigora vitabam, quae nunc aestate revertor;
sed cito submoveor falso conterrita vento.

XXIV. Curculio

Non bonus agricolis, non frugibus utilis hospes,
non magnu forma, non recto nomine dictus,
non gratus Cereri non parvam sumo saginam.

XXV. Mus

Parva mihi domus est sed ianua aperta;
exiguo sumptu furtiva vivo sagina;
quod mihi nomen inest, Romae quoque consul habebat.

XXVI. Grus

Littera sum caeli penna perscripta volanti,
bella cruenta gerens volucri discrimine Martis;
nec vereor pugnas, dum non sit longior hostis.

XXVII. Cornix

Vivo novem vitas, si me non Graecia fallit;
atraque sum semper nullo conpulsa dolore;
et non irascens ultro convitia dico.

XXVIII. Vespertilio

Nox mihi dat nomen primo de tempore noctis;
pluma mihi non est, cum sit mihi penna volantis;
sed redeo in tenebris nec me committo diebus.

XXIX. Ericius

Plena domus spinis, parvi sed corporis hospes;
incolumi dorso telis confixus acutis
sustinet armatas segetes habitator inermis.

XXX. Pediculus

Est nova nostrarum cunctis captura ferarum,
ut si quid capias, id tu tibi ferre recuses,
et quod non capias, tecum tamen ipse reportes.

XXXI. Phoenix

Vita mihi mors est; morior si coepero nasci;
sed prius est fatum leti quam lucis origo;
sic solus Manes ipsos mihi dico parentes.

XXXII. Taurus

Moechus eram regis, sed lignea membra sequebar;
et Cilicum mons sum, sed mons sum nomine solo;
et vehor in caelis et in ipsis ambulo terris.

XXXIII. Lupus

Dentibus insanis ego sum qui vinco bidentes,
sanguineas praedas quaerens victusque cruentos;
multa cum rabie vocem quoque tollere possum.

XXXIV. Vulpes

Exiguum corpus sed cor mihi corpore maius;
sum versuta dolis, arguto callida sensu;
et fera sum sapiens, sapiens fera si qua vocatur.

XXXV. Capra

Alm Iovis nutrix, longo vestita capillo,
culmina difficili peragrans super ardua gressu,
custodi pecoris tremula respondeo lingua.

XXVI. Porcus

Setigerae matris fecunda natus in alvo,
desuper ex alto virides expecto saginas,
nomine numen habens si littera prima periret.

XXXVII. Mula

Dissimilis matri, patri diversa figura,
confusi generis, generi non apta propago,
ex aliis nascor, nec quisquam nascitur ex me.

XXXVIII. Tigris

A fluvio dicor, fluvius vel dicitur ex me;
iunctaque sum vento, quae sum velocior ipso;
et mihi dat ventus natos nec quaero maritum.

XXXIX. Centaurus

Quatuuor insignis pedibus manibus duabus,
dissimilis mihi sum, quia non sum unus et unus;
et vehor et gradior, quia me mea corpora portant.

XL. Papaver

Grande mihi caput est, intus sunt membra minuta;
pes unus solus sed pes longissimus unus;
et me somnus amat, proprio nec dormio somno.

XLI. Malva

Anseris esse pedes similes mihi, nolo negare;
nec duo sunt tantum, sed plures ordine cernis;
et tamen hos ipsos omnes ego porto supinos.

XLII. Beta

Tota vocor Graece, sed non sum tota Latine;
pauperibus semper proponor namque tabernis;
in terra nascor, lymphia lavor, unguor olivo.

XLIII. Cucurbita

Pendeo, dum nascor; rursus, dum pendo, tumesco;
pendens commoveor ventis et nutrior undis;
pendula si non sim, non sum ian iamque futura.

XLIV. Cepa

Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam;
sed sunt mordentem muti mordere parati;
nemo timet morsum, dentes quia non habet ullos.

XLV. Rosa

Purpura sum terrae, pulchro perfusa colore;
saeptaque, ne violer, telis defendor acutis;
o felix, longo si possim vivere fato!

XLVI. Viola

Magna quidem non sum, sed inest mihi maxima virtus;
spiritus est magnus, quamvis sim corpore parvo;
nec mihi germen noxam ne culpa ruborem.

XLVII. Tus

Dulcis odor nemoris flamma fumoque fatigor,
et placet hoc superis, medios quod mittor in ignes,
cum mihi peccandi meritum natura negavit.

XLVIII. Murra

De lacrimis et pro lacrimis mea coepit origo;
ex oculis fluxi, sed nunc ex arbore nascor,
laetus honor frondis, tristis sed imago doloris.

XLIX. Ebur

Dens ego sum magnus populis cognatus Eois;
nunc ego per partes in corpora multa recessi;
nec remanent vires, sed formae gratia mansit.

L. Fenum

Herba fui quondam viridi de gramine terrae;
sed chalybis duro mollis praecisa metallo
mole premor propria, tecto conclusa sub alto.

LI. Mola

Ambo sumus lapides, una sumus, ambo iacemus;
quam piger est unus, tantum non est piger alter:
hic manet immotus, non desinit ille moveri.

LII. Farina

Inter saxa fui quae me contrita premebant;
vix tamen effugi totis conlisa medullis;
et iam forma mihi minor est sed copia maior.

LIII. Vitis

Nolo toro iungi, quamvis placet esse maritam;
nolo virum thalamo: per me nata propago est;
nolo sepulcra pati: scio me submergere terrae.

LIV. Amus

Exiguum munus flexu mucronis adunci
fallaces escas medio circumfero fluctu;
blandior, ut noceam; morti praemitto saginam.

LV. Acula

Longa sed exilis, tenui producta metallo,
mollia duco levi comitantia vincula ferro;
et faciem laesis et nexum reddo solutis.

LVI. Caliga

Maior eram longe quondam, dum vita manebat;
sed nunc exanimis lacerata ligata revulsa
dedita sum terrae, tumulo sed condita non sum.

LVII. Clavus caligaris

In caput ingredior, quia de pede pendeo solo;
vertice tango solum, capitis vestigia signo;
sed multi comites casum patiuntur eundem.

LVIII. Capillus

Findere me nulli possunt, praecidere multi;
sed sum versicolor, albus quandoque futurus;
malo manere niger: minus ultima fata verebor.

LIX. Pila

Non sum cincta comis et non sum compta capillis,
intus enim crines mihi sunt quos non videt ullus;
meque manus mittunt manibusque remittor in auras.

LX. Serra

Dentibus innumeris sum toto corpore plena;
frondicomam subolem morsu depascor acuto;
mando tamen frustra, quia respuo praemia dentis.

LXI. Ancora

Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno;
cum vento luctor, cum gurgite  pugno profundo;
scrutor aquas medias, ipsas quoque mordeo terras.

LXII. Pons

Stat nemus in lymphis, stat in alto gurgite silva,
et manet in mediis undis immobile robur;
terra tamen mittit quod terrae munera praestat.

LXIII. Spongia

Ipsa gravis non sum, sed aquae mihi pondus inhaeret;
viscera tota tument patulis diffusa cavernis;
intus lympha latet, sed non se sponte profundit.

LXIV. Tridens

Tres mihi sunt dentes, unus quos continet ordo;
unus praeterea dens est et solus in imo;
meque tenet numen, ventus timet, aequora curant.

LXV. Sagitta

Saepta gravi ferro, levibus circumdata pinnis,
aera per medium volucri contendo meatu,
missaque discedens nullo mittente revertor.

LXVI. Flagellum

De pecudis dorso pecudes ego terreo cunctas,
obsequium reddens memorata lege doloris;
nec volo contemni, sed contra nolo nocere.

LXVII. Lanterna

Cornibus apta cavis, tereti perlucida gyro,
lumen habens intus divini sideris instar,
noctibus in mediis faciem non perdo dierum.

LXVIII. Specular

Perspicior penitus nec luminis arceo visus,
transmittens oculo intra mea membra meantes;
nec me transit hiems, sed sol tamen emicat in me.

LXIX. Speculum

Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura;
fulgor inest intus radianti luci coruscus,
qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante.

LXX. Clepsydra

Lex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi,
ius avidae linguae, finis sine fine loquendi,
ipsa fluens, dum verba fluunt, ut lingua quiescat.

LXXI. Puteus

Mersa procul terris in cespite lympha profundo
non nisi perfossis possum procedere venis,
et trahor ad superos alieno ducta labore.

LXXII. Tubus

Truncum terra tegit, latitant in cespite lymphae;
alveus est modicus qui ripas non habet ullas;
in ligno vehitur medio quod ligna vehebat.

LXXIII. Uter

Non ego continuo morior, dum spiritus exit;
nam redit adsidue, quamvis et saepe recedit:
et mihi nunc magna est animae, nunc nulla facultas.

LXXIV. Lapis

Deucalion ego sum crudeli sospes ab unda,
affinis terrae sed longe durior illa;
littera decedat: volucris quoque nomen habebo.

LXXV. Calx

Evasi flammas, ignis tormenta profugi;
ipsa medella meo pugnat contraria fato:
ardeo de lymphis; mediis incendor ab undis.

LXXVI. Silex

Semper inest intus, sed raro cernitur ignis;
intus enim latitat, sed solos prodit ad ictus;
nec lignis ut vivat eget, nec ut occidat undis.

LXXVII. Rotae

Quattuor aequales currunt ex arte sorores
sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus;
et prope sunt pariter nec se contingere possunt.

LXXVIII. Scalae

Nos sumus, ad caelum quae scandimus, alta petentes,
concordi fabrica quas unus continet ordo,
ut simul haerentes per nos comitentur ad auras.

LXXIX. Scopa

Mundi magna parens, laqueo conexa tenaci,
vincta solo plano, manibus conpressa duabus
ducor ubique sequens et me quoque cuncta sequuntur.

LXXX. Tintinnabulum

Aere rigens curvo patulum conponor in orbem;
mobilis est intus linguae crepitantis imago;
non resono positus, motus quoque saepe resulto.

LXXXI. Lagena

Mater erat Tellus, genitor est ipse Prometheus;
auriculaeque regunt redimitam ventre cavato;
dum misere cecidi, mater mea me laniavit.

LXXXII. Conditum

Tres olim fuimus qui nomine iungimur uno;
ex tribus est unus, et tres miscentur in uno;
quisque bonus per se: melior qui continet omnes.

LXXXIII. Vinum in acetum conversum

Sublatum nihil est, nihil est extrinsecus auctum;
nec tamen invenio, quicquid prius ipse reliqui;
quod fueram, non sum; coepi, quod non eram, esse.

LXXXIV. Malum

Nomen ovis Graece, contentio magna dearum,
fraus iuvenis iunctae, multarum cura sororum,
excidium Troiae, dum bella cruenta peregi.

LXXXV. Perna

Nobile duco genus magni de gente Catonis;
una mihi sors est, plures licet esse putentur;
de fumo facies, sapientia de mare nata est.

LXXXVI. Malleus

Non ego de toto mihi corpore vindico vires,
sed capitis pugna nulli certare recuso:
grande mihi caput est, totum quoque pondus in illo.

LXXXVI. Pistillus

Contero cuncta simul virtutis robore magno;
una mihi cervix, capitum sed forma duorum;
pro pedibus caput est: nam cetera corpore non sunt.

LXXXVII. Strigilis aenea

Robea  curva capax, alienis humida guttis,
luminibus falsis auri mentita colorem,
dedita sudori, modico subcumbo labori.

LXXXIX. Balneum

Per totas aedes innoxius introit ignis;
est calor in medio magnus quem nemo veretur;
non est nuda domus, sed nudus convenit hospes.

XC. Tessera

Dedita sum semper voto, non certa futuri;
iactor in ancipites varia vertigine casus
nunc ego maesta malis, nunc rebus laeta secundis.

XCI. Pecunia

Terra fui primo, latebris abscondita terrae;
nunc aliud pretium flammae nomenque dederunt,
nec iam terra vocor, licet ex me terra paretur.

XCII. Mulier quae geminos pariebat

Plus ego sustinui quam corpus debuit unum;
tres animas habui, quas omnes intus habebam:
discessere duae, sed tertia paene peregit.

XCIII. Miles podagricus

Bellipotens olim, saevis metuendus in armis,
sexque pedes habui, quod numquam nemo negavit;
nunc mihi vix duo sunt; inopem me copia fecit.

XCIV. Luscus alium vendens

Cernere iam fas est quod vix tibi credere fas est:
unus inest oculus, capitum sed milia multa;
qui quod habet vendit, quod non habet unde parabit?

XCV. Funambulus

Inter luciferum caelum terrasque iacentes
aera per medium docta meat arte viator;
semita sed brevis est, pedibus non sufficit ipsis.

XCVI. De VIII tollas VII et remanet VI

Nunc mihi iam credas, fieri quod posse negatur;
octo tenes manibus, sed me monstrante magistro
sublatis septem reliqui tibi sex remanebunt

XCVII. Umbra

Insidias nullas vereor de fraude latenti;
nam deus attribuit nobis haec munera formae,
quod me nemo movet, nisi qui prius ipse movetur.

XCVIII. Echo

Virgo modesta nimis legem bene servo pudoris;
ore procax non sum, nec sum temeraria linguae;
ultro nolo loqui, sed do responsa loquenti.

XCIX. Somnus

Sponte mea veniens varias ostendo figuras;
fingo metus vanos nullo discrimine veri;
sed me nemo videt, nisi qui sua lumina claudit.

C. Monumentum

Nomen habens hominis post ultima fata relinquor;
nomen inane manet, sed dulcis vita profugit;
vita tamen superest morti post tempora vitae.

[Pseudo-Symphosii Aenigmata:

Cuculus

Frigore digredior, redeunte calore revertor;
desero quod peperi; hoc tamen educat altera mater;
quid tibi vis aliud dicam? me vox mea prodit.

Nix

Candida supernis dilabor nubibus atris
paulatim adcrescens acervos congero magnos,
tacens terris cado ullo nec murmure reddo.

Silex

Virtus magna mihi duro; mollitur ab igne,
cessantque foco intus mihi virtus adhaeret;
semper inest in me, sed raro cernitur ignis.

Glacies

Mater me genuit, eadem mox gignitur ex me.]


The texts above are based on Ohls book: The Enigmas of Symphosius (Philadelphia, 1928). Other interesting latin riddles were composed by Merovingian poets: Aldhelmus - 'Ealdhelm' in Saxon language - (Aenigmata Aldhelmi), Eusebius (Aenigmata Eusebii Wiremuthensis), Tatuinus (Aenigmata Tatuini), Tullius (Aenigmata Tullii seu Aenigmata quaestionum artis rhetoricae)...

 
Related Links
arrow Latin puzzles
arrow Leonardo's rebuses

arrow Alcuin's puzzles
arrow Fibonacci's numbers
Suggest this page to a friend

 

transparent gif
Archimedes' Lab | How to contact us | italian flag Come contattarci | francais flag Comment nous contacter
line
About Us | Sponsorship | Press-clippings | Cont@ct | ©opyrights | Tell-a-friend | Link2us | Sitemap
© Archimedes' Lab | Privacy & Terms | The web's best resource for puzzling and mental activities
spacer spacer corner right bottom